Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
  2. atque ita se officio perdidit ipsa suo,
  3. ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias,
  4. nec desistere amare, omnia si facias.
  1. Si qua recordanti benefacta priora voluptas
  2. est homini, cum se cogitat esse pium,
  3. nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
  4. divum ad fallendos numine abusum homines,
  5. multa parata manent in longa aetate, Catulle,
  6. ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
  7. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
  8. aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
  9. omnia quae ingratae perierunt credita menti.
  10. quare cur tu te iam amplius excrucies?
  11. quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
  12. et dis invitis desinis esse miser?
  13. difficile est longum subito deponere amorem;
  14. difficile est, verum hoc qua libet efficias.
  15. una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;
  16. hoc facias, sive id non pote sive pote.