Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
  2. immo etiam taedet, taedet obestque magis:
  3. ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
  4. Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
  1. Gellius audierat patruum obiurgare solere,
  2. si quis delicias diceret aut faceret.
  3. hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
  4. uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
  5. quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
  6. nunc patruum, verbum non faciet patruus.