Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
  2. speraret nec linguam esse nec auriculam.
  3. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
  4. nomine ne tollat rubra supercilia.
  5. longus homo est, magnas cui lites intulit olim
  6. falsum mendaci ventre puerperium.”
  1. Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
  2. conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
  3. naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
  4. sublevem et a mortis limine restituam,
  5. quem neque sancta Venus molli requiescere somno
  6. desertum in lecto caelibe perpetitur,
  7. nec veterum dulci scriptorum carmine musae
  8. oblectant, cum mens anxia pervigilat,