Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- non his tam laetor rebus quam me afore semper
- afore me a dominae vertice discrucior,
- quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
- unguentis, una milia multa bibi.
- nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,
- non prius unanimis corpora coniugibus
- tradite nudantes reiecta veste papillas,
- quam iucunda mihi munera libet onyx,
- vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
- sed quae se impuro dedit adulterio,
- illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
- namque ego ab indignis praemia nulla peto.
- sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
- semper amor sedes incolat adsiduus.
- tu vero, regina, tuens cum sidera divam
- placabis festis luminibus Venerem,
- unguinis expertem non siris esse tuam me,
- sed potius largis adfice muneribus.
- sidera cur retinent? utinam coma regia fiam
- proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.