Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  2. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  3. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  4. dextera tum leviter deducens fila supinis
  5. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  6. libratum tereti versabat turbine fusum,
  7. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  8. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  9. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  10. ante pedes autem candentis mollia lanae
  11. vellera virgati custodibant calathisci.
  12. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  13. talia divino fuderunt carmine fata,
  14. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  15. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  16. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  17. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  18. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  19. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  20. adveniet tibi iam portans optata maritis