Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. et earum omnia adirem furibunda latibula,
  2. ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
  3. cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
  4. rabie fera carens dum breve tempus animus est.
  5. egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
  6. patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
  7. abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?
  8. miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
  9. quod enim genus figurae est ego non quod obierim?
  10. ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
  11. ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
  12. mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
  13. mihi floridis corollis redimita domus erat,
  14. linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
  15. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
  16. ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
  17. ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
  18. ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
  19. ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
  20. iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.”