iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra:nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.sic certe est: viden ut perniciter exsiluere?non temere exsiluere; canent quod vincere par est.Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.non facilis nobis, aequales, palma parata est:adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.non frustra meditantur; habent memorabile quod sit.nec mirum, penitus quae tota mente laborant.nos alio mentes, alio divisimus aures:iure igitur vincemur; amat victoria curam.