Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  • non frustra meditantur; habent memorabile quod sit.
  • nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
  • nos alio mentes, alio divisimus aures:
  • iure igitur vincemur; amat victoria curam.
  • quare nunc animos saltem convertite vestros:
  • dicere iam incipient, iam respondere decebit.
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
  • qui natam possis complexu avellere matris,
  • complexu matris retinentem avellere natam
  • et iuveni ardenti castam donare puellam.
  • quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?
  • qui desponsa tua firmes conubia flammma,
  • quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
  • nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
  • quid datur a divis felici optatius hora?
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam---