Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  • sordebant tibi vilicae,
  • concubine, hodie atque heri:
  • nunc tuum cinerarius
  • tondet os. miser ah miser
  • concubine, nuces da.
  • diceris male te a tuis
  • unguentate glabris marite
  • abstinere: sed abstine.
  • o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee.
  • scimus haec tibi quae licent
  • sola cognita: sed marito
  • ista non eadem licent.
  • o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee.
  • nupta, tu quoque quae tuus
  • vir petet cave ne neges,
  • ne petitum aliunde eat.
  • o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee.