Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
  2. quotque post aliis erunt in annis,
  3. gratias tibi maximas Catullus
  4. agit pessimus omnium poeta,
  5. tanto pessimus omnium poeta
  6. quanto tu optimus omnium patronus.
  1. Hesterno, Licini, die otiosi
  2. multum lusimus in meis tabellis,
  3. ut convenerat esse delicatos.
  4. scribens versiculos uterque nostrum
  5. ludebat numero modo hoc modo illoc,
  6. reddens mutua per iocum atque vinum.