Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Disertissime Romuli nepotum,
  2. quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
  3. quotque post aliis erunt in annis,
  4. gratias tibi maximas Catullus
  5. agit pessimus omnium poeta,
  6. tanto pessimus omnium poeta
  7. quanto tu optimus omnium patronus.
  1. Hesterno, Licini, die otiosi
  2. multum lusimus in meis tabellis,
  3. ut convenerat esse delicatos.
  4. scribens versiculos uterque nostrum
  5. ludebat numero modo hoc modo illoc,
  6. reddens mutua per iocum atque vinum.
  7. atque illinc abii tuo lepore
  8. incensus, Licini, facetiisque,
  9. ut nec me miserum cibus iuvaret,
  10. nec somnus tegeret quiete ocellos,
  11. sed toto indomitus furore lecto
  12. versarer cupiens videre lucem,
  13. ut tecum loquerer simulque ut essem.