Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. et negat mihi vestra reddituram
  2. pugillaria, si pati potestis.
  3. persequamur eam, et reflagitemus.
  4. quae sit quaeritis? illa quam videtis
  5. turpe incedere, mimice ac moleste
  6. ridentem catuli ore Gallicani.
  7. circumsistite eam, et reflagitate:
  8. “moecha putida, redde codicillos,
  9. redde, putida moecha, codicillos.”
  10. non assis facis? o lutum, lupanar,
  11. aut si perditius potes quid esse.
  12. sed non est tamen hoc satis putandum.
  13. quod si non aliud potest, ruborem
  14. ferreo canis exprimamus ore.
  15. conclamate iterum altiore voce
  16. “moecha putida, redde codicillos,
  17. redde, putida moecha, codicillos.”
  18. sed nil proficimus, nihil movetur.
  19. mutanda est ratio modusque nobis,
  20. si quid proficere amplius potestis,