Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum
  2. neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
  3. quare monendum est te mihi, bone Egnati.
  4. si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
  5. aut parcus Umber aut obesus Etruscus
  6. aut Lanuvinus ater atque dentatus
  7. aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
  8. aut qui libet qui puriter lavit dentes,
  9. tamen renidere usque quaque te nollem;
  10. nam risu inepto res ineptior nulla est.
  11. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
  12. quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
  13. dentem atque russam defricare gingivam,
  14. ut quo iste vester expolitior dens est,
  15. hoc te amplius bibisse praedicet loti.
  1. Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
  2. agit praecipitem in meos iambos?
  3. quis deus tibi non bene advocatus