Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. renidet usque quaque. si ad rei ventum est
  2. subsellium, cum orator excitat fletum,
  3. renidet ille. si ad pii rogum fili
  4. lugetur, orba cum flet unicum mater,
  5. renidet ille. quidquid est, ubicumque est,
  6. quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum
  7. neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
  8. quare monendum est te mihi, bone Egnati.
  9. si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
  10. aut parcus Umber aut obesus Etruscus
  11. aut Lanuvinus ater atque dentatus
  12. aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
  13. aut qui libet qui puriter lavit dentes,
  14. tamen renidere usque quaque te nollem;
  15. nam risu inepto res ineptior nulla est.
  16. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
  17. quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
  18. dentem atque russam defricare gingivam,
  19. ut quo iste vester expolitior dens est,
  20. hoc te amplius bibisse praedicet loti.