Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. a pilleatis nona fratribus pila,
  2. solis putatis esse mentulas vobis,
  3. solis licere quidquid est puellarum
  4. confutuere et putare ceteros hircos?
  5. an, continenter quod sedetis insulsi
  6. centum an ducenti, non putatis ausurum
  7. me una ducentos irrumare sessores?
  8. atqui putate: namque totius vobis
  9. frontem tabernae sopionibus scribam.
  10. puella nam mi, quae meo sinu fugit,
  11. amata tantum quantum amabitur nulla,
  12. pro qua mihi sunt magna bella pugnata,