Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. et hoc pessima se puella vidit
  2. iocose lepide vovere divis.
  3. nunc, o caeruleo creata ponto,
  4. quae sanctum Idalium Uriosque apertos,
  5. quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
  6. colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
  7. quaeque Durrachium Hadriae tabernam,
  8. acceptum face redditumque votum,
  9. si non inlepidum neque invenustum est.
  10. at vos interea venite in ignem,
  11. pleni ruris et inficetiarum
  12. Annales Volusi, cacata charta.
  1. Salax taberna vosque contubernales,
  2. a pilleatis nona fratribus pila,
  3. solis putatis esse mentulas vobis,
  4. solis licere quidquid est puellarum
  5. confutuere et putare ceteros hircos?
  6. an, continenter quod sedetis insulsi
  7. centum an ducenti, non putatis ausurum
  8. me una ducentos irrumare sessores?