Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. frustra: nam insidias mihi instruentem
  2. tangam te prior irrumatione.
  3. atque id si faceres satur, tacerem:
  4. nunc ipsum id doleo, quod esurire,
  5. ah me me, puer et sitire discet.
  6. quare desine, dum licet pudico,
  7. ne finem facias, sed irrumatus.
  1. Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
  2. homo est venustus et dicax et urbanus,
  3. idemque longe plurimos facit versus.
  4. puto esse ego illi milia aut decem aut plura
  5. perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto
  6. relata: chartae regiae, novi libri,
  7. novi umbilici, lora, rubra membrana,
  8. derecta plumbo et pumice omnia aequata.