Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- Aureli pathice et cinaede Furi,
- qui me ex versiculis meis putastis,
- quod sunt molliculi, parum pudicum.
- nam castum esse decet pium poetam
- ipsum, versiculos nihil necesse est,
- qui tum denique habent salem ac leporem,
- si sunt molliculi ac parum pudici
- et quod pruriat incitare possunt,
- non dico pueris, sed his pilosis,
- qui duros nequeunt movere lumbos.
- vos quod milia multa basiorum
- legistis, male me marem putatis?
- pedicabo ego vos et irrumabo.
- O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
- et salire paratum habes, sed vereris inepta