Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quem tu scilicet ad tuum Catullum
  2. misti, continuo ut die periret,
  3. Saturnalibus, optimo dierum!
  4. non, non hoc tibi, false, sic abibit:
  5. nam, si luxerit, ad librariorum
  6. curram scrinia, Caesios, Aquinos,
  7. Suffenum, omnia colligam venena,
  8. ac te his suppliciis remunerabor.
  9. vos hinc interea valete, abite
  10. illuc unde malum pedem attulistis,
  11. saecli incommoda, pessimi poetae.
  1. Si qui forte mearum ineptiarum
  2. lectores eritis manusque vestras
  3. non horrebitis admovere nobis,
  1. Commendo tibi me ac meos amores,
  2. Aureli. Veniam peto pudentem,
  3. ut, si quicquam animo tuo cupisti
  4. quod castum expeteres et integellum,
  5. conserves puerum mihi pudice,
  6. non dico a populo: nihil veremur