Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tollis lintea neglegentiorum.
  2. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!
  3. quamvis sordida res et invenusta est
  4. non credis mihi? crede Pollioni
  5. fratri, qui tua furta vel talento
  6. mutari velit; est enim leporum
  7. disertus puer ac facetiarum.
  8. quare aut hendecasyllabos trecentos
  9. exspecta, aut mihi linteum remitte,
  10. quod me non movet aestimatione,
  11. verum est mnemosynum mei sodalis.
  12. nam sudaria Saetaba ex Hiberis
  13. miserunt mihi muneri Fabullus
  14. et Veranius: haec amem necesse est
  15. et Veraniolum meum et Fabullum.
  1. Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
  2. paucis, si tibi di favent, diebus,
  3. si tecum attuleris bonam atque magnam
  4. cenam, non sine candida puella
  5. et vino et sale et omnibus cachinnis.