Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aucupium omne genus, piscis, prata, arva, ferasque.
  2. nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
  3. quare concedo sit dives, dum omnia desint;
  4. saltum laudemus, dum domo ipse egeat.
  1. Mentula habet iuxta triginta iugera prati,
  2. quadraginta arvi: cetera sunt maria.
  3. cur non divitiis Croesum superare potis sit
  4. uno qui in saltu tot bona possideat,
  5. prata, arva, ingentis silvas saltusque paludesque
  6. usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
  7. omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultro,
  8. non homo, sed vero mentula magna minax.