Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Cum puero bello praeconem qui videt esse,
  2. quid credat, nisi se vendere discupere?
  1. Si cui quid cupido optantique obtigit unquam
  2. insperanti, hoc est gratum animo proprie.
  3. quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
  4. quod te restituis, Lesbia, mi cupido:
  5. restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
  6. nobis. o lucem candidiore nota!
  7. quis me uno vivit felicior, aut magis hac res
  8. optandas vita dicere quis poterit?
  1. Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
  2. spurcata impuris moribus intereat,
  3. non equidem dubito quin primum inimica bonorum
  4. lingua exsecta avido sit data vulturio,
  5. effossos oculos voret atro gutture corvus,
  6. intestina canes, cetera membra lupi.