Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
  2. sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
  1. Mentula conatur Pipleum scandere montem:
  2. Musae furcillis praecipitem eiciunt.
  1. Cum puero bello praeconem qui videt esse,
  2. quid credat, nisi se vendere discupere?
  1. Si cui quid cupido optantique obtigit unquam
  2. insperanti, hoc est gratum animo proprie.
  3. quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
  4. quod te restituis, Lesbia, mi cupido: