Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
  2. heu miser indigne frater adempte mihi.
  3. nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
  4. tradita sunt tristi munere ad inferias,
  5. accipe fraterno multum manantia fletu
  6. atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
  1. Si quicquam tacito commissum est fido ab amico
  2. cuius sit penitus nota fides animi,
  3. meque esse invenies illorum iure sacratum,
  4. Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.