Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. respondi id quod erat, nihil neque ipsis
  2. nec praetoribus esse nec cohorti,
  3. cur quisquam caput unctius referret,
  4. praesertim quibus esset irrumator
  5. praetor nec faceret pili cohortem.
  6. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  7. natum dicitur esse comparasti,
  8. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  9. unum me facerem beatiorem,
  10. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  11. ut, provincia quod mala incidisset,
  12. non possem octo homines parare rectos.”
  13. at mi nullus erat neque hic neque illic
  14. fractum qui veteris pedem grabati
  15. in collo sibi conlocare posset.
  16. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  17. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  18. istos commoda: nam volo ad Sarapim
  19. deferri.” “Mane,” inquii puellae,