Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- iam Bithynia, quo modo se haberet,
- ecquonam mihi profuisset aere.
- respondi id quod erat, nihil neque ipsis
- nec praetoribus esse nec cohorti,
- cur quisquam caput unctius referret,
- praesertim quibus esset irrumator
- praetor nec faceret pili cohortem.
- “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
- natum dicitur esse comparasti,
- ad lecticam homines.” ego, ut puellae
- unum me facerem beatiorem,
- “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
- ut, provincia quod mala incidisset,
- non possem octo homines parare rectos.”