Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Cinna est Gaius; is sibi paravit.
  2. verum, utrum illius an mei, quid ad me?
  3. utor tam bene quam mihi pararim.
  4. sed tu insulsa male et molesta vivis,
  5. per quam non licet esse neglegentem.”
  • Furi et Aureli, comites Catulli,
  • sive in extremos penetrabit Indos,
  • litus ut longe resonante Eoa
  • tunditur unda,
  • sive in Hyrcanos Arabasve molles,
  • seu Sacas sagittiferosve Parthos,
  • sive quae septemgeminus colorat
  • aequora Nilus,
  • sive trans altas gradietur Alpes
  • Caesaris visens monimenta magni,
  • Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti-
  • mosque Britannos,
  • omnia haec, quaecumque feret voluntas
  • caelitum, temptare simul parati,
  • pauca nuntiate meae puellae