Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. visum duxerat e foro otiosum,
  2. scortillum, ut mihi tunc repente visum est,
  3. non sane inlepidum neque invenustum.
  4. huc ut venimus, incidere nobis
  5. sermones varii, in quibus, quid esset
  6. iam Bithynia, quo modo se haberet,
  7. ecquonam mihi profuisset aere.
  8. respondi id quod erat, nihil neque ipsis
  9. nec praetoribus esse nec cohorti,
  10. cur quisquam caput unctius referret,
  11. praesertim quibus esset irrumator
  12. praetor nec faceret pili cohortem.
  13. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  14. natum dicitur esse comparasti,
  15. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  16. unum me facerem beatiorem,
  17. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  18. ut, provincia quod mala incidisset,
  19. non possem octo homines parare rectos.”
  20. at mi nullus erat neque hic neque illic