Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ita sine periculo legionum et paene sine vulnere bellum conficiemus. id autem difficile non est, cum tantum equitatu valeamus.

simul denuntiavit, ut essent animo parati in posterum, et quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe rogitavissent, ne suam neu reliquorum opinionem fallerent.

Hunc Labienus excepit, ut, cum Caesaris copias despiceret, Pompei consilium summis laudibus efferret, noli, inquit existimare, Pompei, hunc esse exercitum, qui Galliam Germaniamque devicerit.

omnibus interfui proeliis neque temere incognitam rem pronuntio. perexigua pars illius exercitus superest; magna pars deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse, multos autumni pestilentia in Italia consumpsit, multi domum discesserunt, multi sunt relicti in continenti.

an non exaudistis ex iis qui per causam valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisii factas?