Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

totius autem rei consilium his rationibus explicabat, ut si Pompeius eodem contenderet, abductum illum a mari atque ab iis copiis quas Dyrrachii comparaverat, frumento ac commeatu abstractum pari condicione belli secum decertare cogeret; si in Italiam transiret, coniuncto exercitu cum Domitio per Illyricum Italiae subsidio proficisceretur; si Apolloniam Oricumque obpugnare et se omni maritima ora excludere conaretur, obsesso Scipione necessario illum suis auxilium ferre cogeret.

itaque praemissis nuntiis ad Cn. Domitium Caesar scripsit et quid fieri vellet ostendit praesidioque Apolloniae cohortibus iiii, Lissi una, iii Orici relictis quique erant ex vulneribus aegri depositis per Epirum atque Athamaniam iter facere coepit.

Pompeius quoque de Caesaris consilio coniectura iudicans ad Scipionem properandum sibi existimabat, si Caesar iter illo haberet, ut subsidium Scipioni ferret, si ab ora maritima Oricoque discedere nollet, quod legiones equitatumque ex Italia expectaret, ipse ut omnibus copiis Domitium adgrederetur.

His de causis uterque eorum celeritati studebat, et suis ut esset auxilio, et ad opprimendos adversarios ne occasioni temporis deesset.

sed Caesarem Apollonia a derecto itinere averterat; Pompeius per Candaviam iter in Macedoniam expeditum habebat.

accessit etiam ex improviso aliud incommodum, quod Domitius cum dies complures castris Scipionis castra collata habuisset, rei frumentariae causa ab eo discesserat et Heracliam Senticam quae est subiecta Candaviae, iter fecerat, ut ipsa fortuna illum obicere Pompeio videretur. haec ad id tempus Caesar ignorabat.

simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque dimissis de proelio ad Dyrrachium facto elatius inflatiusque multo, quam res erat gesta, fama percrebruerat pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis. haec itinera infesta reddiderat, haec civitates nonnullas ab eius amicitia avertebat.