Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut si ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti.
sed operum magnitudo et continens omnium dierum labor, quod milia passuum in circuitu xvii munitione erat conplexus, perficiendi spatium non dabat.
itaque contra mare transversum vallum, qui has duas munitiones contingeret, nondum perfecerat.
quae res nota erat Pompeio, delata per Allobroges perfugas, magnumque nostris attulerat incommodum.
nam ut ad mare nostrae cohortes nonae legionis excubuerant, accessere subito prima luce Pompeiani exercitus adventus exstitit; simul navibus circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant, fossaeque aggere complebantur, et legionarii interioris munitionis defensores scalis admotis tormentis cuiusque generis telisque terrebant, magnaque multitudo sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur.