Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Caesar ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque inpedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset inponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, ii Nonas Ianuarias naves solvit.

impositae, ut supra demonstratum est, legiones vii.

postridie terram attigit. Cerauniorum saxa inter et alia loca periculosa quietam nanctus stationem et portus omnes timens, quod teneri ab adversariis arbitrabantur, ad eum locum qui appellabatur Palaeste, omnibus navibus ad unam incolumibus milites exposuit.

Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis navibus xviii, quibus iussu D. Laelii praeerant, M. Bibulus cum navibus cx Corcyrae.

sed neque hi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi, cum Caesar omnino xii naves longas praesidio duxisset, in quibus erant constratae iiii, neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus satis mature occurrit, quod prius ad continentem visus est Caesar, quam de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.

Expositis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari possent.

huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. sed serius a terra provectae naves neque usae nocturna aura in redeundo ffenderunt.

oBibulus enim Corcyrae certior factus de adventu Caesaris, sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse inanibus occurrit, et nactus circiter xxx in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit, omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit, magnitudine poenae reliquos terreri sperans.