Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat, quod omnem adparatum belli, tela arma tormenta ibi collocaverat frumentumque exercitui navibus subportabat, neque munitiones Caesaris prohibere poterat, nisi proelio decertare vellet; quod eo tempore statuerat faciendum non esse.

relinquebatur, ut extremam rationem belli sequens quam plurimos colles occuparet et quam latissimas regiones praesidiis teneret Caesarisque copias quam maxime posset distineret; idque accidit.

castellis enim xxiv effectis xv milia passuum circuitu amplexus hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret.

atque ut nostri perpetuas munitiones videbant perductas ex castellis in proxima castella, nequo loco erumperent Pompeiani ac nostros post tergum adorirentur timebant, ita illi interiore spatio perpetuas munitiones efficiebant, nequem locum nostri intrare atque ipsos a tergo circumvenire possent.

sed illi operibus vincebant, quod et numero militum praestabant et interiore spatio minorem circuitum habebant.

quae cum erant loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent.