Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quo cum esset postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat expectatio eius rei atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur.
qua ex frequentia T. Labienus prodit, summissa oratione loqui de pace atque altercari cum Vatinio incipit.
quorum mediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille obtectus armis militum vitavit; vulnerantur tamen complures, in his Cornelius Balbus, M. Plotius L. Tiburtius centuriones militesque non nulli.
tum Labienus: desinite ergo de conpositione loqui; nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest.
Isdem temporibus M. Caelius Rufus praetor causa debitorum suscepta initio magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni, praetoris urbani, sellam collocavit, et siquis appellavisset de aestimatione et de solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur.
sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur.
nam fortasse inopiam excusare et calamitatem aut propriam suam aut temporum queri et difficultates auctionandi proponere etiam mediocris est animi; integras vero tenere possessiones, qui se debere fateantur, cuius animi aut cuius impudentiae est?
itaque, hoc qui postularet, reperiebatur nemo. atque ipsis, ad quorum commodum pertinebat, durior inventus est Caelius.