Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

eodemque tempore pugnatum est ad portum, ac longe maximam ea res adtulit dimicationem.

simul enim diductis copiis pluribus viis pugnabatur, et magna multitudine navis longas occupare hostes conabantur. quarum erant l auxilio missae ad Pompeium proelioque in Thessalia facto domum redierant, quadriremes omnes et quinqueremes aptae instructaeque omnibus rebus ad navigandum, praeter has xxii, quae praesidii causa Alexandriae esse consueverant, constratae omnes;

quas si occupavissent, classe Caesari erepta portum ac mare totum in sua potestate haberent, commeatu auxiliisque Caesarem prohiberent.

itaque tanta est contentione actum, quanta agi debuit, cum illi celerem in ea re victoriam, hi salutem suam consistere viderent.

sed rem obtinuit Caesar omnesque eas naves et reliquas, quae erant in navalibus, incendit, quod tam late tueri parva manu non poterat, confestimque ad Pharum navibus milites exposuit.

Pharus est in insula turris magna altitudine, mirificis operibus extructa; quae nomen ab insula cepit.

haec insula obiecta Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum dcccc in mare iactis molibus angusto itinere et ponte cum oppido coniungitur.

in hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque ubique naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt.