Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius angustias montesque occuparent. sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant, Afrani copias equitatus Caesaris insequens morabatur.

res tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta, ut, si priores montis quos petebant attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius exercitus cohortisque in castris relictas servare non possent; quibus interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat.

confecit prior iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus planitiem in hac contra hostem aciem instruit. Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen premeretur et ante se hostem videret, collem quendam nactus ibi constitit.

ex eo loco iiii caetratorum cohortis in montem qui erat in conspectu omnium excelsissimus mittit. hunc magno cursu concitatos iubet occupare, eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet et mutato itinere iugis Otogesam perveniret.

hunc cum obliquo itinere caetrati peterent, conspicatus equitatus Caesaris in cohortis impetum facit; nec minimam partem temporis equitum vim caetrati sustinere potuerunt omnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque exercitus interficiuntur.