Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Eodem die equitum magnam partem flumen transiecit. qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore adgressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque caetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praesidio sint praedae, alii ut venientibus resistant atque eos propellant,

unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt, incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.

Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. Domiti consilio navis longas expediunt numero xvii, quarum erant xi tectae.

multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, inponunt, atque hos praemiis pollicitationibusque incitant.

certas sibi deposcit navis Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.