Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Immo vero uxorem tu cedo.
- In ius ambula.
- In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis—
- Quid facies?
- Egone? Vos me indotatis modo
- Patrocinari fortasse arbitramini:
- Etiam dotatis soleo.
- Quid id nostra?
- Nihil.
- Hic quandam noram cuius vir uxorem —
- Hem.
- Quid est?
- Lemni habuit aliam:—
- Nullus sum.
- ex qua filiam
- Suscepit; et eam clam educat.
- Sepultus sum.
- Haec adeo ego illi iam denarrabo.
- Obsecro,
- Ne facias.
- Oh, tune is eras? Ut ludos facit.
- Missum te facimus.
- Fabulae.
- Quid vis tibi?
- Argentum quod habes condonamus te.
- Audio.
- Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini,
- Inepti, vestra puerili sententia?
- "Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape.