Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quia nusquam insanum scripsit adolescentulum
- Cervam videre fugere, et sectari canes,
- Et eam plorare, orare ut subveniat sibi.
- Quod si intelligeret, olim quum stetit nova,
- Actoris opera magis stetisse quam sua,
- Minus multo audacter quam nunc laedit laederet.
- Nunc si quis est qui hoc dicat, aut sic cogitet;
- Vetus si poeta non lacessisset prior,
- Nullum invenire prologum potuisset novus
- Quem diceret, nisi haberet cui malediceret;
- Is sibi responsum hoc habeat; in medio omnibus
- Palmam esse positam qui artem tractant musicam.
- Ille ad famem hunc ab studio studuit reicere:
- Hic respondere voluit, non lacessere.
- Benedictis si certasset, audisset bene.