Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ha, ha, he! homo suavis.
- Quid est? num iniquum postulo?
- An ne hoc quidelm adipiscar ego, quod ius publicum est?
- Itane tandem quæso, item ut meretricem ubi abusus sis,
- Mercedem dare lex iubet ei atque amittere? An,
- Ut ne quid turpe civis in se admitteret
- Propter egestatem, proximo iussa est dari,
- Ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.
- Ita proximo quidem! At nos unde? aut quamobrem—
- Ohe,
- Actum, aiunt, ne agas.
- Non agam? immo haud desinam,
- Donec perfecero hoc.
- Ineptis.
- Sine modo.
- Postremo tecum nihil rei nobis, Demipho, est.
- Tuus est damnatus gnatus, non tu; nam tua
- Præterierat iam ad ducendum aetas.
- Omnia haec
- Illum putato quae ego nunc dico dicere;
- Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.