Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Nam quid me in hac re facere voluisti tibi?
- Servum hominem causam orare leges non sinunt:
- Neque testimoni dictio est.
- Mitto omnia.
- Addo istuc; imprudens timuit adolescens: sino.
- Tu servus: verum, si cognata est maxime,
- Non fuit necesse habere: sed, id quod lex iubet,
- Dotem daretis; quæreret alium virum.
- Qua ratione inopem potius ducebat domum?
- Non ratio, verum argentum deerat.
- Sumeret
- Alicunde.
- Alicunde? nihil est dictu facilius.
- Postremo, si nullo alio pacto, foenore.
- Hui, dixti pulchre: siquidem quisquam crederet
- Te vivo.
- Non, non sic futurum est: non potest.
- Egone illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
- Nihil suave meritum est. Hominem commonstrarier