Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Dari mihi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat
  2. Lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
Ph.
  1. Atqui nihil fecit, patrue, quod succenseas.
De.
  1. Ecce autem similia omnia; omnes congruunt;
  2. Unum cognoris, omnes noris.
Ph.
  1. Haud ita est.
De.
  1. Hic in noxa est: ille ad defendendam causam adest.
  2. Quum ille est, praesto hic est: tradunt operas mutuas.
Ge.
  1. Probe horum facta imprudens depinxit senex.
De.
  1. Nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria.
Ph.
  1. Si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,
  2. Ex qua re minus rei foret aut famae temperans;
  3. Non causam dico quin quod meritus sit ferat.
  4. Sed si quis forte, malitia fretus sua,
  5. Insidias nostrae fecit adolescentiae,
  6. Ac vicit; nostrane ea culpa est an iudicum,