Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro.
Ge.
  1. Phaedria, incredibile est quantum herum anteco sapientia.
  2. Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit:
  3. Molendum usque in pistrino; vapulandum; habendae compedes;
  4. Opus ruri faciendum: horum nihil quicquam accidet animo novum.