Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sic oret; "Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum
- Posthac, si quicquam, nihil precor;" tantummodo
- Non addat: "Ubi ego hinc abiero, vel occidito."
- Quid paedagogus ille, qui citharistriam?
- Quid rei gerit?
- Sic tenuiter.
- Non multum habet
- Quod det fortasse.
- Immo nihil nisi spem meram.
- Pater eius rediit an non.?
- Nondum.
- Quid? senem
- Quoad exspectatis vestrum?
- Non certum scio;
- Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo,
- Et ad portitores csse delatam: hanc petam.
- Numnquid, Geta, aliud me vis?
- Ut bene sit tibi.
- Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.
ANTIPHO. PHAEDRIA.An.
- Adeon rem redisse ut qui mihi consultum optime velit esse,
- Phaedria, patrem ut extimescam, ubi in mentem eius adventi venit?
- Quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.