Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Amare coepit.
Ge.
  1. Scin quam? Quo evadat vide.
  2. Postridie ad anum recta pergit: obsecrat
  3. Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat;
  4. Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam,
  5. Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit,
  6. Lege id licere facere; sin aliter, negat.
  7. Noster quid ageret nescire; et illam ducere
  8. Cupiebat, et metuebat absentem patrem.
Da.
  1. Non, si redisset, ei pater veniam daret?
Ge.
  1. Ille indotatam virginem atque ignobilem
  2. Daret illi? Nunquam faceret.
Da.
  1. Quid fit denique?
Ge.
  1. Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio,
  2. Homo confidens; qui illum Di omnes perduint.
Da.
  1. Quid is fecit?
Ge.
  1. Hoc consilium quod dicam dedit.
  2. Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi