Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Scibis cuius sis.
Cl.
  1. Recte suades; faciam.
Sy.
  1. Sat recte hoc mihi
  2. In mentem venit: namque adolescens quam minima in spe situs erit
  3. Tam facillime patris pacem in leges conficiet suas.
  4. Etiam haud scio an uxorem ducat; ac Syro nihil gratiae.
  5. Quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio: adhuc quod factum est
  6. Miror, continuo non iussisse abripi me. Ad Menedemum hunc pergam:
  7. Eum mihi precatorem paro: seni nostro fidei nihil habeo.
SOSTRATA. CHREMES.
So.
  1. Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali: