Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.
Sy.
  1. Here, licetne?
Ch.
  1. Loquere.
Sy.
  1. At tuto?
Ch.
  1. Loquere.
Sy.
  1. Quae ista est pravitas,
  2. Quaeve amentia est, quod peccavi ego id obesse huic?
Ch.
  1. Ilicet.
  2. Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te; nec tu aram tibi
  3. Nec precatorem pararis.
Sy.
  1. Quid agis?
Ch.
  1. Nihil succenseo,
  2. Nec tibi nec huic: nec vos est aequum quod facio mihi.
Sy.
  1. Abiit; vah, rogasse vellem.
Cl.
  1. Quid?
Sy.
  1. Unde mihi peterem cibum:
  2. Ita nos alienavit: tibi iam esse ad sororem intelligo.