Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quae sunt dicta in stultum; caudex, stipes, asinus, plumbeus:
  2. In illum nihil potest; nam exsuperat eius stultitia haec omnia.
Ch.
  1. Ohe, iam desine Deos, uxor, gratulando obtundere,
  2. Tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas,
  3. Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies.
  4. Sed interim, quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro?
Me.
  1. Quos ais homines, Chreme, cessare?
Ch.
  1. Ehem, Menedeme, advenis?
  2. Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastine?