Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Amica.
- Ita aiunt: et tu credis omnia:
- Et illum aiunt velle uxorem, ut, quum desponderim,
- Des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet.
- Id est profecto: id amicae dabitur.
- Scilicet
- Daturum.
- Vah, frustra sum igitur gavisus miser.
- Quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
- Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
- Ne sentiat me sensisse, atque aegre ferat?