Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero,
  2. Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae,
  3. Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senex
  4. Vester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
Cl.
  1. At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis:
  2. Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
  3. Tu fortasse quid me fiat parvi pendis dum illi consulas.
Sy.
  1. Quid, malum, me aetatem censes velle id assimularier?